Gaius Lutatius C.f. Catulus
Gaius Lutatius C.f. Catulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 242 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
[recensere | fontem recensere]Gaius Lutatius Catulus (consul anni 220 a.C.n.) filius eius fuit, frater autem Quintus Lutatius C.f. Cerco, consul anni 241.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Lutatius prope finem Primi Belli Punici homo novus una cum Aulo Postumio A.f. Albino consul electus est. Lutatio suadente nova classis Romana exstructa est, ut Poenos aggrederentur. Anno sequente proconsul classi imperabat. Die 10 Martii naves inimicae ad pugnam convenerunt. Naves Romanae a Quinto Valerio Faltone praetore recti sunt, quod Lutatius vulnere vetere laborabat[1]. Post victoriam adeptam Valerius et Lutatius de triumpho iurgabant[2], sed postremo ambo triumphaverunt. In Campo Martio templum Iuturnae dedicavit[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "Lutatius [I 1]" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 524.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Polybius I 59,1-8
- ↑ Valerius Maximus II 8,2
- ↑ Maurus Servius Honoratus ad Aeneis, XII 139
Antecessores: Gaius Fundanius C.f. Fundulus et Gaius Sulpicius C.f. Galus |
Consul 242 a.C.n. cum Aulo Postumio A.f. Albino |
Successores: Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus II et Quintus Lutatius C.f. Cerco |